- SUBSICIVUM
- SUBSICIVUMin re Agrimensoria, dictum est, quod in agro sterile atque ingratum esset; ac proin non assignabatur, vel propter maciem soli, etiamsi in mediis centuriis interveniret, vel quôd centuriae modum non expleret, si in extremis assignationis finibus incideret: quae duo subsicivorum genera, indigitantur Flacco. Et quidem relicta et soluta dicebantur illa loca, item in soluto et absoluto remansisle, quae aut in saxosis et sterilibus locis erant, aut in paludibus, ubi nulla poslet exerceri cultura, utsupra diximus: pingues namque tantum agros, aut illos, in quibus cultura exerceri poterat, assignatione dividi consuevisse, etiam Virgilianus ille Pastor docet, Ecl. 1. v. 71.Impius haec tam culta novalia miles habebit.At vacuae centuiae, diversae a Subsicivis; Subsicivum enim minus quam centuria est. Centuriae autem vacuae vel vacantes dictae sunt, integer modus, qui sub assignationem non cecidit, sed privatis forte concessus est. Quam in rem vide Salmas. ad Solin. p. 682.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.